- ANTIPATER Thessalonicensis
- ANTIPATER ThessalonicensisPoeta Graecus, floruit Augusti Caesaris temporibus: sicut constat ex quodam eius epigrammate, Α᾿νθολογίας l. 4. Tit. Ἐις ὀρχηςτρίδας. Ac eum, una cum Bathyllo, primos fuisse pantomimos, ac sub Augusto claruisse, saris notum ex Dione, Zosimo, Suida, atque aliis. Alius est hic ab Antipatro Sidonio. Utriusque multa epigrammata habemus in Anthologia. Voss. Coeterum de variis Antipatris, vide Ionsium de Scriptoribus Hist. Phil. l. 1. c. 13. et Voss. de Histor. Graec. l. 3. p. 324. Nic. Lloydius. Addem saltem de Antipatro Thessal. illum Pisonis, in quem exstat oratio Ciceronis et qui Macedoniam Proconsule obtinuit, familiarem fuisse, quod inde patet, quod ei in multis epigrammatis partim editis, partim ineditis, adulatur. Epigramma eius elegantissimum, quô rotas aquarias, quae molendina versant, suô aevô primum inventas, describit, affert Salmas. Not. ad. Lamprid. in Heliogab. c. 24. Alterum item, non minus elegans ac venustum, in Antimachi Poetae laudes; Notis ad Spartianum in Adriano Caes. c. 16. ad verba, Antimachum imitando, utrumque hactenus ineditum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.